monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 4
II NON. Nativitas Theogenis martyris, qui sub Licinio Caesare per Telicentium tribunum passionem complevit in Hellesponto: primum inter quatuor columnas tensus fustibus caesus est; deinde in carcerem missus, ut ibi fame periret, sed Domini pietate invisibili cibo ibi per XL dies pastus, in laudibus Dei assidue manebat; ad ultimum vero in mare missus martyrizavit , quem Euricus, et Eustokhius, et Zozius, atque Germanus, tollentes de mari miserunt in loculum, et sepelierunt in foro Hellesponti. Eadem die passio Petri, qui et Balsami, martyris, sub Maximiniano imperatore, agente Severo praeside, qui cum nolentem sacrificare diis iussit suspendi, et ungulis lacerari, ad extremum vero gladio interfectus est, et in Aulona civitate sepultus. Eadem die passio Luciani presbyteri et martyris, qui missus a Roma praedicare verbum Dei, in Galliis martyrizavit sub Iuliano Caesare, in eisdem partibus occisus gladio, per cuius praedicationem multi conversi sunt ad fidem; ad cuius sepulcrum multa ostenduntur miracula et sanitates fiunt plurimae.